monumenta.ch > Plinius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 68
{XXII} Gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse sensum. effecto opere, educto fetu functae munere omni exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in aperto et in altum elatae, gyris volatu editis, tum demum ad cibum redeunt.